Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/497

Haec pagina emendata est

quenter totum.

be. Furtum amant, vocabulum detestantur.
bo. Maxime.
be. Quid agant, qui res fisci tractant, qui monetam publicam cudunt deteriorem, qui nunc aucta, nunc diminuta nummorum aestimatione, privatorum rem accidunt, fortasse nobis non admodum liquet: de his, quae quotidie experimur, loqui fas est. Qui sumit mutuum, aut qui conflat aes alienum hoc animo, ut reddat, si liceat, nunquam, quantulum abest a fure?
bo. Cautior fortasse dici potest, melior nequaquam.
be. At horum cum ingens ubique sit numerus, nemo tamen tolerat furis nomen.
bo. Animum solus Deus novit: proinde apud homines obaerati vocantur, non fures.
be. Quantuli refert, quo nomine dicantur apud homines, modo sint fures apud Deum? certe suus cuique notus est animus. Ad haec qui, cum debeat multum, quod obtigit pecuniae nequiter prodigit; qui, posteaquam decoxit in una civitate, delusis creditoribus fugit in aliam, hospites quaerens, quibus imponat, idque facit crebrius; nonne satis declarat quo sit animo?
bo. Satis superque. Sed tamen isti solent fucare colore quod faciunt.
be. Quonam?
bo. Multum multisque debere, praedicant sibi cum magnatibus, atque adeo Regibus, esse commune, eoque qui sunt hoc ingenio praediti, fere nobilitatis opinionem affectant.
be. In quem usum?
bo. Dictu mirum, quantum equiti licere velint.
be. Quo iure? quibus legibus?
bo. Haud aliis quam quibus praefecti maris vendicant sibi quidquid eiectum est naufragio, etiamsi extet dominus; quibus alii suum esse volunt, quidquid apud furem aut praedonem deprehenderint.
be. Istiusmodi leges possent ipsi fures condere.
bo. Et facerent, si queant tueri, et haberent quod excusarent, si bellum indicant prius, quam furentur.
be. Quis hoc iuris dedit equiti potius, quam pediti?
bo. Militiae favor. Sic enim