Haec pagina emendata et bis lecta est
posterum mehercule iudicium, si quis attendat.
- be. Eadem autem est ratio in contrariis.
- bo. Exspecto quid dicas.
- be. Idem iudicandum de nominibus rerum fugiendarum, quod dictum est de vocabulis expetendarum.
- bo. Apparet.
- be. Magis enim horrendum est esse tyrannum, quam tyranni nomen: et si malus episcopus, iuxta sententiam evangelicam, fur est et latro, non tam haec nomina sunt nobis detestanda, quam ipsa res.
- bo. Convenit sane.
- be. Tu de ceteris similiter colligito.
- bo. Prorsus intelligo.
- be. Nonne fatui nomen adversantur omnes?
- bo. Et quidem maxime.
- be. Nonne fatuus esset, qui aureo piscaretur hamo, qui vitrum anteponeret gemmis, qui cariores haberet equos quam uxorem ac liberos?
- bo. Is esset quovis Coroebo stultior.[1]
- be. At non tales sunt qui procurrunt in militiam, spe lucri non admodum magni, corpus et animum exponentes periculo: qui student congerendis opibus, quum animum habeant omnium bonarum rerum egenum: qui vestes et aedes exornant, quum animus neglectus ac squallidus iaceat: qui corporis valetudinem anxie tuentur, animam tot capitalibus morbis laborantem negligunt: denique qui fugacissimis huius vitae voluptatibus cruciatus merentur aeternos?
- bo. Ipsa ratio fateri cogit, plus quam fatuos esse.
- be. Atqui his fatuis quum plena sint omnia, vix invenias, qui ferre possit fatui vocabulum, quum adeo non abhorreant a re.
- bo. Sic est profecto.
- be. Age, scis quam sint apud omnes invisa vocabula mendacis ac furis.
- bo. Sunt invisissima, nec sine caussa.
- be. Fateor. Sed ut stuprare coniuges alienas sit furto sceleratius, tamen adulteri cognomine quidam etiam gloriantur, ad furti convicium illico stricturi gla-