Haec pagina emendata et bis lecta est
ris nomen faciunt, quam rem.
- be. In certis rerum generibus, fateor, plerique malunt rem, quam nomen; in multis contra.
- bo. Hoc quid sit, non satis assequor.
- be. Atqui penes nos ipsos exemplum est. Tu Bonifacius diceris, et habes quod diceris: sed si esses alterutro spoliandus, utrum males habere malam faciem, an pro Bonifacio dici Cornelius?
- bo. Equidem malim vel Thersites dici, quam habere prodigiosam faciem: an bonam habeam, nescio.
- be. Item ego si dives essem, et aut res, aut nomen esset deponendum, malim Irus dici quam re spoliari.
- bo. Assentior vera loquenti.
- be. Idem usu veniet, opinor, in his qui sunt prospera valetudine, aut aliis corporis praediti commodis.
- bo. Probabile est.
- be. At quam multos videmus, qui mallent nomen eruditi piique viri, quam esse docti bonique!
- bo. Plurimos istiusmodi novi.
- be. An non apud nos plus habet momenti nomen, quam res?
- bo. Videtur.
- be. Iam si quis nobis adesset dialecticus, qui scite definiret, quid sit rex, quid episcopus, quid magistratus, quid philosophus; fortassis et heic inveniremus qui mallent nomen, quam rem.
- bo. Ita profecto, si rex est qui legibus et aequitate populi commodum spectat, non suum: si episcopus, qui totus invigilat gregi Dominico: et si magistratus est, qui ex animo consulit reipublicae, et si philosophus, qui neglectis fortunae commodis, tantum studet bonae menti parandae.
- be. Heic vides, quantum huius generis exemplorum possum aggerere.
- bo. Sane plurimum.
- be. An hos omnes negabis esse homines?
- bo. Vereor ne nos ipsi citius nomen hominis amittamus.
- be. At si homo est animal rationale; quantum abest hoc a ratione, ut in corporis commodis verius quam bonis, et in externis, quae fortuna dat simul et eripit, quum libet, rem malimus, quam nomen: in verbis animi bonis nomen pluris faciamus, quam rem?
- bo. Prae-