Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/49

Haec pagina emendata et bis lecta est

42 LUSUS PUERILES.

ficem vicerit.

be. Nunc canta, Galle.
ad. Sum raucus.
be. Hoc Gallis novum non est: sed tamen coccyssa.
ad. Floreat Germania ter.
be. Imo ter hoc erat canendum. Contraximus siticulam; eamus ad compotatiunculam; ibi perficietur cantio.
ad. Non recuso, si ita videtur arbitris.
be. Ita commodius est. Melius canet Gallus colluto gutture.
Ludus sphaerae per annulum ferreum.
Gaspar, Erasmus.
ga. Age, nos auspicabimur. Victo succedet Marcolphus.
er. Sed quod erit victori praemium?
ga. Victus ex tempore faciet et recitabit distichon in laudem victoris.
er. Accipio legem.
ga. Visne sortiamur, uter prior incipiat?
er. Esto tu Prior, si libet; ego malim esse Abbas.
ga. Hoc tua conditio potior est, quod tibi nota est area.
er. Versaris in tua harena.
ga. In hac exercitatior sum, quam in libris. Tamen istud perquam exigui momenti est.
er. Aequum est, ut tantus artifex in hoc certamine mihi largiare nonnihil.
ga. Imo isthuc abs te peterem iustius: sed parum est honesta precaria victoria. Is demum vincit, qui suo Marte vincit. Ita sumus pares, ut non melius commissus fuerit olim cum Bitho Bacchius.[1]
er. Tua sphaera commodior est mea.
ga. Et tua vola vincit meam.
er. Ludito legitime, absque technis ac dolo malo.
ga. Dices tibi rem esse cum homine probo.
er. Sed prius audire cupio huius sphaeristerii plebiscita.
ga. Quaternio ludum absolvit. Qui hanc lineam praeterierit, in damno est; reliquos limites si transilias, sine fraude fiet. Qui globum suo loco moverit, perdit ius feriendi.
er. Intelligo.
ga. En occlusi tibi portam.
er. Sed isthinc te excutiam.
ga. Id si feceris, cedam tibi huius certaminis palmam.
er. Bona fide?
ga. Optima. Non enim po
  1. Bithus et Bacchius nobile par gladiatorum. Horat. Satyr. Lib. I, 7, 20.