Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/483

Haec pagina emendata et bis lecta est

refert, ubi seponas hoc corpusculum aeque inveniendum in extremo die, ubicunque condideris. Pompam funeris nihil moror. Mox iniecta mentio de sonitu campanarum, de tricenariis[1] et anniversariis,[2] de diplomate, de communione meritorum emenda. Tum ille: Mi pastor, nihilo peius habebo, etiam si nulla sonet campana. Si me vel uno funebri sacro dignaberis, plus satis erit. Aut si quid aliud est, quod ob publicam Ecclesiae consuetudinem citra scandalum infirmorum omitti vix potest, id tuo permitto arbitratui. Nec est animus cuiusquam vel preces commercari vel meritis suis spoliare. Satis meritorum exuberat Christo, et confido totius Ecclesiae preces ac merita mihi, si modo vivum sum membrum, profutura. In duobus diplomatibus mihi tota spes est: alterum est peccatorum meorum, quod princeps pastorum Dominus Iesus abolevit, affigens illud cruci; alterum, quod ipse suo sacrosancto sanguine scripsit et obsignavit, quo nos certos reddidit de salute aeterna, si totam fiduciam nostram in ipsum transferamus. Absit enim ut instructus meritis ac diplomatibus provocem Dominum meum, ut in iudicium veniat cum servo, certus quod in conspectu eius non iustificabitur omnis vivens. Ego ab illius iustitia appello ad eiusdem misericordiam, quoniam immensa est et ineffabilis. His dictis, abiit parochus. Cornelius veluti magna spe salutis concepta, gaudens et alacer iubet sibi quaedam recitari a sacris voluminibus, quae confirmant spem resurrectionis et praemia immortalitatis, velut illud ex Esaia de morte Ezechiae dilata,[3] una cum cantico; deinde caput decimum quintum epistolae Pauli ad

  1. Tricenarium erat funebre sacrum, quod per totum mensem, i. e. 30. dies post exsequias continue celebrabatur. Le trentain, gallice.
  2. Supple, Missis, vel precibus singulis annis recurrentibus.
  3. Quod exstat Esai. cap. 38. et 2 Reg. 20.