Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/481

Haec pagina emendata et bis lecta est

similem pertrahantur errorem. Sunt enim et apud istos cordati vereque pii, qui frequenter apud me questi sunt, paucorum vel superstitione vel improbitate totum ordinem reddi apud bonos invidiosum.

ma. Recte tu quidem, et fortiter. Sed nunc aveo scire, quomodo decesserit Cornelius.
ph. Ut vixit nulli molestus, ita mortuus est. Habebat febrem anniversariam, quae statis temporibus singulis annis recurreret. Ea tum, sive quia gravabat aetas (nam annum excesserat sexagesimum) sive aliis de caussis, solito magis urgebat hominem, et visus est ipse praesentire, diem fatalem imminere. Itaque quatriduo prius, quam moreretur, (erat Dominicus dies;) templum adiit, confessus est suo parocho, audivit publicam concionem et sacrum; a sacro, reverenter accepto pignore Corporis Dominici, domum se recepit.
ma. Non usus est medicis?
ph. Unicum duntaxat consuluit, sed non minus bonum virum, quam bonum medicum: ei Iacobo Castrutio nomen est.
ma. Novi. Nihil illo sincerius.
ph. Is respondit, suam quidem operam amico non defuturam, sed sibi videri plus esse praesidii in Deo quam, quam in medicis. Cornelius hanc vocem non minus alacriter accepit, quam si certissimam vitae spem ostendisset. Itaque tametsi semper pro suis facultatibus fuisset perbenignus in pauperes, tum quidquid decidi poterat uxoris et liberorum necessitati, impartiebatur in egenos, non istos ambitiose mendicos et nusquam non obvios, sed in probos, qui pro viribus industria laborandi cum paupertate pugnabant. Rogabam hominem ut decumberet, et sacerdotem ad sese accerseret potius, quam tenue corpusculum defatigaret. Respondit, hoc sibi semper studio fuisse, ut amicos suos sublevaret potius, si posset, quam gravaret officiis; nec se sui dissimilem esse velle in morte. Ne decubuit quidem nisi postremum diem, et noctis partem,