Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/480

Haec pagina emendata est

murabant psalmos aliquot voce lugubri. Bernardinus magnis vociferationibus percellebat aurem dextram, Vincentius sinistram.

ma. Quid occlamabant?
ph. Huiusmodi ferme Bernardinus: Georgi Balearice, si nunc quoque probas ea quae sunt acta inter nos, flecte caput in dextrum; flexit. Vincentius contra: Ne quid trepides, Georgi, habes Franciscum et Dominicum propugnatores. Esto securus. Cogita quantum habeas meritorum, quod diploma; denique memineris meam animam pro tua oppignoratam, si quid esset periculi; haec si sentis et probas, flecte caput in laevum; Flexit. Rursus simili clamore: si haec sentis, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita huc et illuc flectendo capite et premendis manibus transactae sunt home ferme tres, quum iam inciperet oscitare Georgius. Ibi Bernardinus erectus pronunciauit absolutionem, quam perficere non potuit, quin Georgius efflasset animam. Haec sub noctis medium; mane peracta anatomia.
ma. Quid mali repertum in corpore?
ph. Recte mones, nam exciderat. Fragmentum plumbi inhaerebat diaphragmati.
ma. Unde id?
ph. Uxor narrabat illum quondam ictum sphaerula bombardica. Hinc coniectabant medici plumbi liquefacti particulam resedisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque convestitum est amictu Franciscano. A prandio sepultura peracta est ea pompa qua decretum erat.
ma. Nunquam audivi mortem operosiorem nec funus ambitiosius. Verum istam, opinor, fabulam nolis evulgari.
ph. Quamobrem?
ma. Ne quid irritentur crabrones.
ph. Nihil est periculi. Etenim, si pia sunt quae narro, etiam ipsorum interest haec scire populum. Sin minus, quotquot inter illos boni sunt mihi gratias agent, qui haec prodiderim, quo pudore correcti quidam desinant similia facere, deinde simplices caveant ne in