Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/48

Haec pagina emendata et bis lecta est

LUSUS PUERILES. 41

pars victoriae decidatur alteri.

be. Isthuc et ipse malo, ut laus in solidum[1] sit mea.
ad. Hi spectatores erunt et arbitri.
be. Recipio. Sed quod erit victori brabeum, aut quae victo poena?
ad. Quid si victo amputetur auricula?
be. Imo testium alter exsecetur potius. Non est magnificum, certare pro pecunia. Tu Gallus es, ego Germanus; decertemus pro suae uterque gentis gloria.
ad. Si vicero, tu ter exclamabis, Floreat Gallia: si victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam.
be. Age, placet conditio. Adsit fortuna. Quando periclitantur hoc ludo duae maximae nationes, sint aequales sphaerae.
ad. Nosti saxum illud prominens haud procul a porta?
be. Novi.
ad. Ea erit meta, et haec linea.
be. Esto: sed sint, inquam, pares globi.
ad. Minus discernas ovum ab ovo, aut ficum a ficu. Sed mea non refert, utrum malis; elige.
be. Mitte.
ad. Heus, tu mihi non brachium, sed balistam habere videris, ita torques globum.
be. Satis momordisti labrum, satis rotasti brachium; tandem mitte. O vires Herculeas! sed tamen vinco.
ad. Nisi sceleratus ille laterculus obstitisset, praeverteram te.
be. Consiste in sphaerae tuae vestigio.
ad. Non utar dolo malo. Cupio virtute, non fraude vincere: quandoquidem de gloria certamen est. Bene vertat.
be. Ingens profecto iactus.
ad. Ne ride prius, quam viceris. Adhuc pene sumus pares.
be. Nunc res agitur. Uter prior metam contigerit, is vicerit. Vici, canta.
ad. Sed definiendum erat, quoto ludo constaret victoria. Nam primo nondum incaluerunt vires.
be. Definiant arbitri.
ar. Tertio.
ad. Placet.
be. Quid ais? Agnoscisne victorem?
ad. Tibi fortuna magis adspiravit: viribus et arte non tibi cessero. Sed quod arbitri pronunciaverint, id sequar.
ar. Germanus vicit; et hoc gloriosior est victoria, quod talem arti
  1. I.e. tota, integra , cui nihil detrahi potest.