Haec pagina emendata et bis lecta est
non aliter gravant animam subvolaturam, quam plumae avem.
- ma. Mala igitur opera sua quibus legant?
- ph. Militibus Germaniae conductitiis.
- ma. Quo iure?
- ph. Iure evangelico: Habenti dabitur. Simulque recitatus est numerus missarum et psalteriorum, quae defuncti animam essent comitatura. Erat autem immensus. Post haec iterata est confessio, dataque benedictio.
- ma. Ita efflavit animam?
- ph. Nondum. Strata est humi storea iuncis contexta, sic ut ab initio convoluta cervicalis speciem ex sese faceret.
- ma. Quid nunc futurum est?
- ph. Eam consperserunt cinere, sed raro; ibi deposuere corpus aegroti. Instrata est tunica Franciscana, sed prius consecrata preculis et aqua lustrali. Cuculla supposita est capiti: nam tum indui non poterat; una cum illa suppositum est diploma cum cautionibus.
- ma. Nova mortis species.
- ph. Atqui confirmant, daemoni nullum esse ius in eos qui sic moriuntur. Sic aiunt praeter alios mortuum S. Martinum et Franciscum.[1]
- ma. Sed huic morti illorum vita responderat. Obsecro quid tum postea?
- ph. Porrecta est aegroto crucis imago et candela cerea. Ad crucem porrectam dixit aegrotus: Soleo in bellis tutus esse meo clypeo, nunc hunc clypeum opponam hosti meo; et exosculatus admovit humero laevo. Ad ceream veto sacram, Olim, inquit, hasta valui in bellis: nunc hanc hastam vibrabo adversus hostem animarum.
- ma. Satis militariter.
- ph. Has postremas voces aedidit. Nam mox linguam mors occupavit, simulque coepit animam agere. Bernardinus a dextris imminebat morienti, Vincentius a sinistris, uterque pulchre vocalis. Alter ostendebat imaginem sancti Francisci, alter Dominici. Ceteri sparsi per cubiculum demur-