Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/478

Haec pagina emendata est

Nec enim aliud erant passuri monachi.

ma. Non acies tantum, sed et pompas ille callebat ordinare.
ph. Cautum est et illud, ut funebre sacrum, quod apud parochum fieret, modulato musicorum concentu perageretur honoris gratia. Dum haec aliaque tractantur, inhorruit aegrotus deditque signa certissima supremum tempus adesse. Adornatur igitur extremus fabulae actus.
ma. Nondum finis?
ph. Recitatur diploma Pontificis, in quo permittebatur criminum omnium abolitio totusque purgatorii metus adimebatur. Ad haec iustificabantur omnia illius bona.
ma. Rapto parta?
ph. Cette iure belli ac more militari. Sed forte aderat Philippus iureconsultus, uxoris frater; is in diplomate notavit locum secus positum quam oportuit, et iniecit suspicionem falsi.
ma. Haud quaquam in tempore. Dissimulandum erat, etiam si quid inesset erroris. Et nihilo peius habuisset aegrotus.
ph. Assentior. Et aegrotus sic hac re perturbatus est, ut minimum abesset a desperatione. Ibi Vincentius fortem virum praebuit, iussit Georgium forti esse animo, sibi esse potestatem corrigendi supplendique, si quid in diplomatibus vel erratum esset vel omissum. - Quod si te, inquit, fefellerit diploma, ego iam nunc hanc animam pro tua suppono anima, ut tua petat coelos, mea dedatur Orco.
ma. Accipitne Deus tales animarum permutationes? Et si accipit, num satis cautum videbatur Georgio tali pignore? Quid si Vincentii anima vel absque permutatione debebatur inferis?
ph. Quod gestum est narro. Hoc certe perfecit Vincentius : aegrotus visus est animum recipere. Mox recitantur cautiones, quibus Georgio promittebatur societas omnium operum, quae fierent per quatuor ordines et quintum Cartusiensium.
ma. Ego metuerem, ne deprimerer ad inferos, si tantum sarcinae baiulandum esset.
ph. De bonis operibus loquor; ea