Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/476

Haec pagina emendata est

ordine. Vncia et semis quae supererat distribueretur occultis pauperibus, quos beneficio dignos iudicassent Bernardinus et Vincentius.

ma. Debebas iureconsultorum more dicere : quos vel quas.
ph. His igitur verbis stipulati sunt, recitato testamento : Georgi Balearice, vivus et sanae mentis approbas hoc testamentum, quod dudum ex animi tui sententia condidisti? - Approbo. - Et haec est tua suprema et immutabilis voluntas? - Est. - Meque et hunc Vincentium baccalaureum instituis ultimae tuae voluntatis exequutores? - Instituo. - Iussus est denuo subscribere.
ma. Qui potuit moriens?
ph. Bernardinus rexit aegroti manum.
ma. Quid subscripsit?
ph. Sanctum Franciscum et sanctum Dominicum iratos habeat qui tentarit hinc aliquid immutare.
ma. At non metuebant actionem testamenti inofficiosi?
ph. Ista actio non habet locum in his quae Deo dicantur neque quisquam libenter cum Deo litem suscipit. His peractis, uxor et liberi datis dextris aegroto iurant se servaturos quod recepissent. Post haec coeptum est agi de pompa funerali, non sine contentione. Tandem haec vincit sententia: ut ex quinque ordinum singulis adessent novem, in honorem quinque voluminum Mosi et angelorum in novem choros digestorum.[1] Suam quisque ordo crucem praeferret, canerentque funebres naenias. Ad haec praeter cognatos conducerentur triginta (tot nummis erat venditus Dominus) daduchi pullati, et honoris gratia ploratores duodecim (hic est numerus ordini apostolico sacer) comitarentur; a feretro sequeretur equus Georgii pullatus, sic ad genua alligata cervice, ut
  1. Papicolae (quibus itta falsi Dionysii Areopagitae opera de Hierarchia coelesti et de coelestibus ordinibus pro oraculis sunt) novem angelorum choros statuunt, nempe Seraphinos, Cherubinos, Thronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Vistutes, Archangelos, et Angelos.