Haec pagina emendata et bis lecta est
le parta, ut fit, rapinis, sacrilegiis, extorsionibus.
- ph. Ita quidem vulgo faciunt duces; nec ausim deierare, hunc fuisse ab illorum moribus alienum. Si tamen satis hominem novi, magis auxit rem ingenii dexteritate, quam violentia.
- ma. Qui sic?
- ph. Callebat arithmeticam.
- ma. Quid tum postea?
- ph. Quid tum? apud principem supputabat militum triginta millia, quum vix essent septem millia. Deinde multis militibus nihil numerabat.
- ma. Nae tu mihi magnificam narras arithmeticam.
- ph. Deinde bellum arte ducebat, solitus simul et ab hostium et amicorum vicis et oppidis pecuniam stipulari menstruam: ab hostibus, ne paterentur hostilia: ab amicis, ut illis liceret cum hoste pacisci.
- ma. Agnosco morem vulgatum militum. Sed absolve narrationem.
- ph. Bernardinus igitur et Vincentius cum aliquot sui ordinis sodalibus remanserunt apud aegrotum; ad reliquos missus est commeatus.[1]
- ma. Satin' inter eos conveniebat, qui remanserunt in praesidio?
- ph. Non usquequaque. Grunniebant nescio quid de praerogatiuis diplomatum: sed ne non perageretur fabula, dissimulatum est. Heic iam proferuntur cautiones testamentariae fiuntque stipulationes, accitis testibus de iis, quae inter ipsos ante transegerant.
- ma. Isthaec audire gestio.
- ph. Dicam summatim; nam perlonga est fabula. Superest uxor annos nata duodequadraginta, mulier sane proba cordataque: filii duo, alter annum natus undevigesimum, alter decimumquintum: filiae totidem, sed impubes utraque. Testamento sic cautum erat, ut uxor, quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium Beghinae,[2] id est me-