Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/465

Haec pagina emendata est

dimus, si illi porcos aliquot sacras alamus, sique ipsum cum suo porco igni et tintinnabulo pictum habeamus in foribus ac lateribus aedium; nec metuimus, quod magis erat metuendum, ne ille male velit aedibus, in quibus regnant ea vitia, quae vir sanctus semper fuit detestatus. Virgini annumeramus rosariola et salutatiunculas; quin potius annumeramus in illius gratiam coercitum animi tumorem, repressam libidinem, condonatam iniuriam? Huiusmodi cantiunculis delectatur Christi mater, his officiis demerueris utrunque.

la. Itidem morbo periclitanti citius in mentem venit sanctus Rochus aut Dionysius, quam Christus, unica salus hominum. Quin et hi qui sacras literas interpretantur e suggesto, quas nemo sine Spiritus afflatu vel intelligere recte vel docere potest utiliter, malunt invocare Virginis matris auxilium, quam ipsum Christum aut Christi spiritum. Et in haereseos suspicionem vocatur, qui mutire audet adversus hanc consuetudinem, quam vocant laudabilem. Atqui laudabilior erat veterum consuetudo, quam obtinuerunt Origenes, Basilius, Chrysostomus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, qui spiritum Christi identidem invocant, Virginis auxilium nusquam implorant. Nec in eos stomachantur, qui tam sanctam consuetudinem ex Christi et apostolorum doctrina, ex sanctorum patrum exemplis desumptam, ausi sunt immutare.
sa. Similis error habet complures monachos, qui sibi persuadent Benedictum esse propitium, donec gestent illius cucullam et pallium, quanquam non arbitror eum virum unquam gestasse tam laciniosam magnoque emptam vestem, nec verentur illius iram, quod in vita nihil habeant cum illo commune.
la. Francisci germanus est, qui vestem cinericiam et canabeum cingulum non abiicit; vitam confer, nihil pugnantius. De plerisque lo-