Haec pagina emendata et bis lecta est
Qui tantum ore demurmurat voces, nec curat animum ad ea quae sonat colligere, imo ne literas quidem studet discere, sine quibus, quae sonat, intelligi non possunt, vir bonus habetur, ac sibi quoque videtur.
- sa. Ego multos novi sacerdotes, qui piaculum inexpiabile putant, aliquam partem precum omisisse, aut per errorem dixisse de diva Virgine, quum dicendum esset de sancto Paulo. At iidem pro nihilo ducebant aleam, scortum ac temulentiam, quae divinis pariter et humanis legibus vetita sunt.
- la. Nec paucos ego comperi, qui citius mortem oppetissent, quam vel casu gustato cibo, aut dum os proluunt delapsis in stomachum aliquot aquae guttis, sacrificassent: at iidem fatebantur, esse sibi cum quibusdam simultatem, quos, si daretur opportunitas, occiderent; nec verebantur cum hoc animo ad sacram Christi mensam accedere.
- sa. Atqui ut ieiuni sacrificent, hominis praeceptum est: ut deponant iras prius quam accedant ad sacram mensam, Dei praeceptum.
- la. Iam vero de periurio, quam praepostere iudcamus! Infamis habetur, qui iureiurando confirmavit, se dissolvisse aes alienum, si convincatur non dissolvisse: nec periurium obiicitur sacerdoti, qui palam impudice vivit, quum iureiurando publice professus sit castitatem.
- sa. Quin istam cantionem canis episcoporum vicariis, qui coram altari deierant, se comperisse omnes, quos offerant initiandos, idoneos aetate, scientia et moribus, quum aliquoties inter hos vix duo tresve sint tolerabiles, plurimi vix ad stivam[1] idonei?
- la. Vocatur ad poenam, qui commotus aliqua caussa peierat; et non puniuntur, qui tertio cuique verbo admiscent periurium.
- sa. Isti non iurant ex animo.
- la. Eodem colore patrocineris licebit ei, qui hominem occidit non ex animo. Peierare nec ioco nec serio fas