Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/46

Haec pagina emendata et bis lecta est

LUSUS PUERILIS. 39

ror: sed quanti certabimus?

hi. Talitro; sic parcetur pecuniae.
ni. At ego malo fronti parci, quam pecuniae.
hi. Et mihi frons carior est pecunia. Aliquo periculo certandum est, alioqui friget ludus.
ni. Sic res habet, ut dicis.
hi. Utra pars prior evicerit tres lusus, ei victa pendet sextam drachmae partem: sed hac lege, ut quicquid e victoriis collectum fuerit, insumatur in convivium, ad quod pariter vocentur omnes.
ni. Placet lex, et rata esto. Superest igitur, ut sortiamur partes. Nam sumus ferme pares omnes, ut non admodum referat, quis cui coniungatur.
hi. Tu tamen me longe peritior es.
ni. Ut sim; sed tu felicior.
hi. Etiam hic valet fortuna?
ni. Illa nusquam non regnat.
hi. Age fiat sortitio. Euge, bene cecidit: contigere quos volebam.
ni. Et nos nostrae sodalitatis non poenitet.
hi. Agedum, simus viri. Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter tueatur. Tu mihi consiste a tergo, excepturus pilam, si me transvolet. Tu isthic observa, repulsurus huc ab adversariis revolantem.
ni. Ne musca quidem hac praetervolarit impune.
hi. Agite bonis avibus; mittite pilam in tectum. Qui miserit nihil praefatus, frustra miserit.
ni. Hem, accipe igitur.
hi. Mittito. Si miseris extra lineas, aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut certe nobis fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mittis.
ni. Tibi quidem; at nobis commode.
hi. Ut miseris, ita remittam. Par pari referam. Sed praestat ingenue legitimeque ludere.
ni. In ludo pulcrum est arte vincere.
hi. Fateor; atque etiam in bello. Sed habet utraque pars suas leges. Et sunt artes illiberales.
ni. Credo, plures septem. Signa terminum testula, aut rudere, aut, si mavis, pileo tuo.
hi. Tuo malim.
ni. Rursus accipe pilam.
hi. Mitte. Pone notam.
ni. Habemus duos terminos satis longinquos.
hi. Utcunque; sed tamen vincibiles.
ni. Plane vincibiles, si nemo repugnet,