Haec pagina emendata et bis lecta est
mum rediit, tum aperuit sese calculus,[1] totumque mensem decubuit. Et tamen hunc quoque abitum saevus, sed vanus carnium rumor sequutus est, et Lutetiam usque perlatus, non sine frequenti splendidorum mendaciorum comitatu. Quod tu remedium arbitraris idoneum talibus offendiculis?
- sa. Ut in illorum capita cuncti suas matulas effundant, et si forte occurrant, obturatis naribus praetereantur, quo vel sic agnoscant suam vesaniam.
- la. Certe hanc Pharisaicam impietatem oportebat acribus theologorum conviciis flagellari. De hospite vero illo quid censes?
- sa. Mihi vir prudens videtur, qui norit quam frivolis de causis quantas tragoedias interdum excitet populus.
- la. Sit hoc sane prudenter factum, et boni viri metum civiliter interpretemur: at quam multi sunt, qui quum in simili casu fratrem mori patiantur, ecclesiae consuetudinem et populi scandalum praetexunt: ceterum in vita palam dedecorosa, quam agunt in comessationibus, in amoribus, in luxu, in otio, in summo contemptu sacrorum studiorum, in rapinis, simoniis et fraudibus, nihil formidant populi scandalum!
- sa. Omnino tales sunt quidam. Quod isti pietatem appellant, immanis et impia crudelitas est, sed illi mihi videntur crudeliores, qui non ex occasione relinquunt hominem in periculo, sed inventis periculis veluti laqueis impellunt multos in corporis animique manifestum discrimen, praesertim nulla publica auctoritate pollentes.
- la. Expecto quid dicas.
- sa. Ante annos triginta vixi Lutetiae in collegio, cui cognomen ab aceto.[2]
- la. Sapientiae vocabulum audio.[3] Quid vero narras?