Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/454

Haec pagina emendata et bis lecta est

loquique de salsamentis et carnibus.

sa. Assentior; redeamus igitur ad ieiunium et pisces. Audivi, pontificum leges nominatim excipere pueros, senes, aegrotos, invalidos, gravem laborem sustinentes, gravidas, lactantes ac vehementer tenues.
la. Idem et ipse frequenter audivi.
sa. Rursus audivi, praecellentem quendam theologum, opinor Gersoni nomen esse, hoc addere, si quid extiterit causae paris momenti cum his, quae pontificum leges nominatim excipiunt, similiter cessare vigorem praecepti. Sunt enim corporum peculiares habitus, qui reddunt capitaliorem inediam quam morbus evidens; et sunt vitia, morbive, qui non apparent, quum re vera plus habeant discriminis. Proinde qui sibi notus est, nihil opus habet consulere sacerdotem; quemadmodum infantes non consulunt sacerdotem; quia causa eximit illos a lege. Et qui pueros aut vehementer senes, aut alioquin invalidos adigunt ad ieiunium aut esum piscium, bis peccant; primum adversus fraternam caritatem, deinde adversus mentem Pontificum, qui nolunt eos involvi lege, quibus observata perniciem adferret. Christus quicquid instituit, ad sanitatem animi et corporis instituit. Nec ullus pontifex sibi vendicat tantam potestatem, ut sua constitutione quenquam adigat ad vitae discrimen. Veluti, si quis ex inedia vespertina contrahat insomniam, et ob insomniam periclitetur paraphronesi, simul et adversus ecclesiae mentem et adversus Dei voluntatem homicida est sui. Principes, quoties commodum est, edita lege minantur supplicium capitale. Quid illis liceat, non definio: illud dicam, tutius facerent, si non infligerent mortem corporis, nisi ob caussas in divinis literis expressas. In odiosis Dominus longius avocat ab extrema linea,[1] velut a
  1. I. e. a delictis.