Haec pagina emendata et bis lecta est
fui. Erant duae monachae, quae visebant cognatos suos. Ubi venissent quo volebant, famulus per oblivionem reliquerat codicem precum iuxta consuetudinem ordinis et loci, in quo vivebant. Deum immortalem, quanta illic perturbatio! Non audebant coenare, nisi dictis precibus vespertinis, nec sustinebant ex alio codice dicere quam ex suo. Interim tota domus coenaturiebat. Quid multis? Canterio recurrit famulus: sub multam noctem adfert relictum codicem. Dicuntur preces, vixque ad decimam coenavimus.
- la. Hactenus nihil audio, quod sit magnopere reprehendendum.
- sa. Nimirum, dimidium duntaxat audisti fabulae. Inter coenandum coeperunt illae virgines hilarescere vino: tandem risu soluto, iocis parum pudicis perstrepuit convivium: sed nemo licentius egit, quam illae, quae nisi dictis ex ordinis forma precibus coenare noluerunt. A convivio lusus, choreae, cantilenae; reliqua non audeo commemorare; sed plane vereor, ne quid ea nocte patratum sit parum virgineum, nisi me fallebant prooemia, lascivi lusus, nutus et suavia.
- la. Istam perversitatem non tam imputo virginibus, quam sacerdotibus, earum curam gerentibus. Sed age, fabulam fabula pensabo; quin potius audies oculatam historiam. Hisce diebus aliquot coniecti sunt in carcerem, quod ausi sint die dominico panem coquere, quum forte deesset. Equidem non damno factum, sed excutio iudicium. Aliquanto post die dominico, qui vulgo Palmarum dicitur, forte erat cur vicus propinquus mihi esset adeundus. Ibi tum ad horam diei ferme quartam a prandio obvium habeo, ridiculumne dicam an miserandum spectaculum; arbitror nulla Bacchanalia plus habuisse turpitudinis. Alii vacillabant huc illuc vino, non aliter quam navis destituta rectore iactatur ventis et fluctibus. Erant qui complexi brachium alterius sustinebant lapsantem, sed ipsi parum