Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/448

Haec pagina emendata est

taret Tyria, quod dici solet, maria?

la. Imo nuper apud nos ex duabus foeminis, quarum utranque dixisses prudentem, altera abortiit, altera concidit syncopi, quod conspicerent canonicum quendam sacris virginibus praefectum in propinqua vicinia, sed tamen in publico, obambulare, qui vestem lineam non haberet tectam nigro pallio. At eaedem crebro viderant aves eiusmodi comessantes, cantillantes, saltitantes, non addam caetera, nec ullam sentiebant nauseam.
sa. Sexui fortasse debetur venia. Opinor tibi notum Polythrescum. Is aegrotabat periculose, phthisis erat. Medici diu suaserant ut vesceretur ovis et lactariis, sed frustra; eodem cohortabatur episcopus. Ille, quum esset vir non indoctus et Theologiae baccalaureus, videbatur citius emoriturus quam utriusque medici consilio morem gesturus. Ita visum est medicis et amicis, ut falleretur. Parata est sorbitio ex ovis et lacte caprino, dictum est lac amygdalinum. Ille lubens comedit, et idem aliquot diebus faciens coepit habere meliuscule, donec puella quaedam fucum prodidit. Ibi coepit quod comederat revomere. At idem superstitiosus in lacte nulla religione commotus est, quo minus abiuraret pecuniam mihi debitam. Nam chirographum simpliciter exhibitum clam ungui sciderat. Delatum est iusiurandum, ego illi cessi. Is vero tam non gravatim recepit, ut optare videretur quotidianas eiusmodi delationes. Quid hoc iudicio perversius? Peccabat adversus mentem Ecclesiae, qui hic non obtemperarit sacerdoti et medicis, et in periurio manifesto firmam habebat conscientiam, tam infirmus in lacte.
la. Hic mihi succurrit fabula, quam nuper Dominicanus quidam narravit in concione frequentissima, quo ser-
  • ) Hoc eit, maximoi tuwulttii .

"*) Synrope hoc loco significat morhuni , «juum vires «uhito iu corpore deficiunt. C2 Digitized by