Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/444

Haec pagina emendata et bis lecta est

sulatur et populi vel libertati vel commodis.

sa. Deus non destituet populum suum.
la. Verum ubi interim illa libertas spiritus, quam apostoli promittunt ex evangelio, quam Paulus toties inculcat, clamans, Regnum Dei non est esca et potus; et quod filii non simus sub paedagogo, nec amplius serviamus elementis huius mundi; aliaque innumera: si tanto pluribus constitutionibus onerantur Christiani quam Iudaei, et si arctius obligant hominum leges, quam pleraque a Deo tradita praecepta?
sa. Dicam, lanio. Non in hoc est Christianorum libertas, ut liceat illis facere quae velint, liberis a constitutionibus humanis: sed quod ex fervore spiritus ad omnia prompti, lubentes et alacres ea faciunt, quae praescribuntur, nimirum filii potius quam servi.
la. Expedite: sed erant et sub lege Mosaica filii, et sunt sub evangelio servi; atque adeo vereor ne maxima pars hominum; siquidem servi sunt, qui lege coacti suum officium faciunt. Quid igitur discriminis inter novam et veterem?
sa. Meo iudicio multum interest. Quod vetus sub involucris docuit, nova sub oculos posuit. Quod illa sub aenigmatibus praedixit, haec dilucidius ostendit: quod illa subobscure promisit, haec exhibuit maxima quidem ex parte. Illa tradita erat uni genti, haec ex aequo docet omnes salutem: illa paucis prophetis et eximiis viris impartiit insignem illam et spiritualem gratiam; haec omne donorum genus largiter effudit in omnium aetatum, sexuum et nationum homines: linguas, sanationes, prophetias, miracula.
la. Vbi nunc igitur ista?
sa. Cessarunt, non interierunt: vel quia non est opus, iam evulgata Christi doctrina; vel quia plerique titulo tantum Christiani, fide, quae est miraculorum architectrix, caremus.
la. Si propter incredulos ac diffidentes opus est miraculis, talium nunc plena sunt omnia.
sa. Est incredulitas simpliciter errans, qua-