Haec pagina emendata et bis lecta est
teri esse legem humanam, quae non obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquis in ancipiti? Videris igitur aliquanto plus tribuere legibus hominum, quam Dei. Mendacium et obtrectatio suapte natura sunt mala et a Deo prohibita; et tamen fateris, esse aliquod mendacii et obtrectationis genus, quod non obligat ad poenam gehennae; nec audes eum, qui quomodocumque vescitur carnibus in die Veneris, liberare a poena gehennae.
- sa. Non est meum, quenquam absolvere aut damnare.
- la. Si divinae leges et humanae pariter obstringunt, quid igitur interest inter has et illas?
- sa. Nimirum quod qui violat legem humanam, immediate peccat adversus hominem (si mihi concedis scholasticorum flosculis uti), mediate adversus Deum; qui violat legem divinam, contra.
- la. Quid refert, utrum prius miscueris, acetum an absynthium, quum mihi utrunque sit ebibendum? Aut quid refert, utrum lapis a me vulnerato repercussus feriat amicum, an ordine verso?
- sa. Hoc didici.
- la. Et si ex materia circumstantiisque sumitur obligandi modus in utrisque legibus: quid interest inter auctoritatem Dei et hominum?
- sa. Impia percontatio.
- la. Attamen multi credunt, plurimum interesse. Deus tulit legem per Mosen, nec licet violare; idem fert leges per pontifices, aut certe Concilium; quid interest inter has et illas? Lex Mosis per hominem, leges nostrae per homines. Et videntur minus ponderis habere, quae Deus tulit per unum Mosen, quam quae Spiritus Sanctus aedit per frequens episcoporum et eruditorum concilium.
- sa. De spiritu Mosis dubitare non licet.
- la. Paulus in episcoporum vicem venit. Quid igitur interest inter Pauli praecepta et cuiuslibet episcopi?
- sa. Quia sine controversia Paulus scripsit afflatus Spiritu.
- la. Haec scriptorum auctoritas quousque se porrigit?
- sa. Arbitror, non ultra apostolos, nisi quod conciliorum