Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/436

Haec pagina emendata est

ad hos arbitror ea verba pertinere.

la. Sed interim an contumaces talibus dictis territent, nescio, certe infirmos vel in scrupum vel in periculum coniiciunt.
sa. Difficile est utrisque consulere.
la. Eadem autem est vis consuetudinis et legis?
sa. Aliquando maior.
la. Proinde tametsi non adest animus consuetudinem inducentibus iniiciendi laqueum cuiquam, tamen obligat volentes nolentes?
sa. Arbitror.
la. Onus imponere potest, tollere non potest?
sa. Admodum.
la. Iam itaque vides, opinor, quantum sit periculi, novas leges ab hominibus ferri, si nulla necessitas urgeat aut nulla magna invitet utilitas.
sa. Fateor.
la. Dominus quum ait: "Nolite omnino iurare", num quemvis iurantem obnoxium facit gehennae?
sa. Non arbitror. Consilium est enim, non praeceptum.
la. At istud unde mihi liquet, quum vix aliud accuratius aut severius interdixerit, quam: Ne iuremus?
sa. Disces a doctoribus.
la. Et Paulus, quum dat consilium, non obligat ad gehennam?
sa. Nequaquam.
la. Quur ita?
sa. Quia non vult iniicere laqueum infirmis.
la. Est igitur in manu condentis legem obstringere ad gehennam aut non obstringere. Et sanctum est cavere ne quibuslibet constitutionibus illaqueemus imbecilles.
sa. Est.
la. Et si Paulus hic cautionem adhibuit, multo magis sacerdotibus adhibenda, de quibus incertum quo spiritu agantur.
sa. Fateor.
la. Atqui paulo ante negabas esse in manu conditoris, quatenus obstringeret lex.
sa. Iam consilium est, non lex.
la. Nihil est facilius quam commutare vocabulum. Noli furari, praeceptum est?
sa. Est.
la. Noli omnino resistere malo?
sa. Consilium est.
la. At hoc posterius magis habet speciem praecepti, quam illud prius. Saltem hoc est episcopis in manu, utrum velint esse praeceptum quod instituunt, an consilium?
sa. Est.
la. At istud Paulo ante fortiter negabas. Etenim, qui non vult suam