Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/435

Haec pagina emendata est

Nugaris. Ideo facilius relaxatur votum privatum, quia minore offendiculo solvitur, et is qui facit, hoc animo facit ut, si commodum sit, mutet sententiam.

la. Hoc igitur animo vovent, qui privatim profitentur perpetuam castimoniam ?
sa. Deberent.
la. Perpetuum igitur et non perpetuum? Quid si Cartusianum monachum hic constringat casus, ut aut vescendum sit carnibus aut moriendum, utrum eliget?
sa. Docent medici nullas esse carnes tam efficaces, quin idem efficiat aurum potabile et gemmae.
la. Utrum igitur conducibilius, gemmis et auro succurrere periclitanti, an earum rerum precio multos de vita periclitantes servare et aegroto dare pullum gallinaceum?
sa. Haereo.
la. Atqui piscium aut carnium esus non est ex eorum numero, quae vocant substantialia.
sa. Cartusianos suo iudici relinquamus.
la. Dicamus in genere. Diligenter, frequenter multisque verbis inculcatur in lege Mosi sabbatismus.
sa. Verum.
la. Utrum igitur succurram urbi periclitanti violato sabbato, an non?
sa. At interim me vis esse Iudaeum?
la. Volo, et quidem recutitum.
sa. Istum nodum secuit ipse Dominus. Sabbatum enim hominis causa est institutum, non contra.
la. Ista lex igitur valebit in omnibus humanis constitutionibus?
sa. Valebit, nisi quid obstet.
la. Quid si conditor legis non hoc animo ferat legem, ut quemquam obliget ad poenam gehennae, imo ne ad reatum quidem ullum, sed constitutionem nihilo plus velit habere ponderis, quam exhortationem?
sa. O bone, non est in manu conditoris, quantum obliget lex. Usus est sua potestate ferenda lege; caeterum ad quid obliget aut non obliget, id Deo in manu est.
la. Quur igitur audimus quotidie parochos nostros e suggesto clamantes: Cras ieiunandum sub poena damnationis aeternae, si nobis non constat, quomodo lex obliget humana?
sa. Id faciunt, quo magis terreant contumaces; nam