Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/433

Haec pagina emendata est

Nescio.

la. Puta Annam constituisse, ne quis reversus a foro sumeret cibum, nisi loto corpore; qui illotus caperet cibum, num crimen gehenna dignum admitteret?
sa. Non arbitror, nisi contemptus publicae potestatis crimen exacerbaret.
la. An omnia praecepta Dei obligant ad poenam gehennae?
sa. Non opinor. Nam Deus prohibuit omne peccatum quamlibet veniale, si theologis habenda fides.
la. Fortassis et veniale pertraheret in gehennam, nisi Deus sua misericordia sublevaret imbecillitatem nostram.
sa. Non est absurdum dictu, affirmare non ausim.
la. Quum Israelitae exularent in Babylone, praeter alia plurima quae lex praescripsit, in multis fuit omissa circuncisio. An omnes hi perierunt?
sa. Deus novit.
la. Si Iudaeus clam fame periclitans vesceretur carne suilla, committeretne crimen ?
sa. Mea quidem sententia necessitas excusaret factum: quandoquidem ore Domini defensus est David, quod contra legis praeceptum comederit panes sacros, quos appellant propositionis, nec solum comedit ipse, sed et fugae comites prophanos iisdem pavit.
la. Si quem ea necessitas constringeret, ut aut pereundum sit fame aut furtum committendum, utrum eligeret, mortem an furtum?
sa. Forsitan in eo casu furtum furtum non esset.
la. Hem, quid audio, ovum non est ovum?
sa. Praesertim si caperet animo reddendi placandique dominum, quum primum liceret.
la. Quid si pereundum homini, nisi falsum testimonium ferat adversus proximum, utrum eligendum?
sa. Mors.
la. Quid si commisso adulterio possit servare vitam?
sa. Potior erit mors.
la. Quid si simplici stupro possis effugere mortem?
sa. Moriendum potius, ut aiunt.
la. Quur hic ovum non desinit esse ovum? praesertim si nulla fiat vis aut iniuria.
sa. Fit iniuria corpori puellae.
la. Quid si periurio?
sa. Moriendum.
la. Quid si simplici nullique noxio mendacio?
sa. Docent praeo-