Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/432

Haec pagina emendata est

bet legis divinae.

sa. Non satis assequor quod dicis.
la. Dicam explanatius. Lex divina iubet subvenire parenti; Pharisaeus interpretatur hoc esse datum patri, quod missum est in corbonam,[1] eo quod Deus pater sit omnium. Nonne huic interpretationi cedit lex divina?
sa. Ista quidem falsa interpretatio est.
la. Sed posteaquam illis semel tradita est interpretandi autoritas, unde mihi constabit, cuius sit vera interpretatio, maxime si ipsi inter se dissentiant?
sa. Si minus satisfecit tibi sensus communis, sequere praesulum autoritatem. Id tutissimum est.
la. Ergo pharisaeorum et scribarum autoritas devoluta est ad theologos et concionatores?
sa. Est.
la. Sed nullos audio frequentius inculcantes: Audite, ego dico vobis, quam eos qui nunquam versati sunt in palaestris theologicis.
sa. Audies omnes candide, sed cum iudicio. Modo ne simpliciter insaniant. Tum enim oportet populum cum sibilo surgere, quo suam agnoscant dementiam. Caeterum quibus contigit titulus doctoris, his oportet fidere.
la. Verum in his quoque comperio nonnullos multo rudiores ac stultiores illis, qui prorsus sunt illiterati; et inter doctissimos miram video controversiam.
sa. Elige quae sunt optima, inexplicata aliis relinquito, ea semper amplectens, quae procerum et multitudinis consensus approbavit.
la. Scio isthuc esse tutius. Sunt igitur et constitutiones iniquae, quemadmodum sunt interpretationes falsae?
sa. An sint, alii viderint, arbitror esse posse.
la. Annas et Caiphas habebant potestatem condendi leges?[2]
sa. Habebant.
la. Num horum quavis de re constitutiones obligabant ad poenam gehennae?
sa.
  1. ܦܽܘܪܫܳܢܳܐ Syriace, קָרְבָּן Hebraice, oblatio est, vel donum Deo oblatum. Item apud Iudaeos locus ubi oblationes hae reponebantur, metonymice Corban dictus est.
  2. Cf. loannis Evang. cap. 18.