Haec pagina emendata et bis lecta est
lis reiici, nec omnibus probari Constantiense? loquor de his, qui nunc habentur orthodoxi; ne quid dicam de proximo Concilio Lateranensi.
- sa. Dubitent qui velint suo periculo; ego nolo dubitare.
- la. Petrus igitur habuit autoritatem condendi novas leges?
- sa. Habuit.
- la. Habuit et Paulus cum caeteris apostolis?
- sa. Habuerunt in suis quisque ecclesiis, a Petro seu Christo commissis.
- la. Et Petri successoribus par est potestas cum ipso Petro?
- sa. Quid ni?
- la. Tantundem igitur honoris debetur rescripto Romani Pontificis, quantum Epistolis Petri; et tantundem constitutionibus episcoporum, quantum Epistolis Pauli?
- sa. Equidem arbitror, etiam amplius deberi, si praecipiant et legem ferant cum autoritate.
- la. Sed fasne est dubitare, an Petrus et Paulus scripserint afflatu divini Spiritus ?
- sa. Imo haereticus sit qui dubitet.
- la. Idem censes de rescriptis et constitutionibus pontificum et episcoporum?
- sa. De Pontifice censeo; de episcopis ambigo; nisi quod pium est, de nullo perperam suspicari, ni res ipsa palam clamitet.
- la. Cur spiritus citius patitur errare episcopum, quam Pontificem?
- sa. Quia gravius est a capite periculum.
- la. Si tantum valent praesulum constitutiones, quid sibi vult, quod Dominus in Deuteronomio tam rigide comminatur, ne quis quid addat aut adimat legi?
- sa. Non addit legi, qui latius explicat quod latebat, qui ea suggerit, quae spectant ad legis observationem: neque detrahit, qui pro viribus audientium legem dispensat, alia promens, alia celans pro ratione temporis.
- la. Num obligabant pharisaeorum et scribarum constitutiones?
- sa. Non arbitror.
- la. Cur ita?
- sa. Quia docendi habebant auctoritatem, non condendi leges.
- la. Utra potestas videtur amplior, condendi leges humanas, an interpretandi divinas?
- sa. Condendi humanas.
- la. Mihi secus videtur. Etenim cui ius est interpretandi, huius sententia pondus ha-