Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/42

Haec pagina emendata et bis lecta est

MONITA PAEDAGOGICA.

Alia.
ra. Profer ocreas: nam equitandum est.
sy. En adsunt.
ra. Probe quidem abs te curatae: totae albent situ. Opinor nec extersas, nec unctas hoc anno, adeo rigent prae siccitate. Exterge subuvido panno mox unge ad ignem diligenter, ac macera, donec mollescant.
sy. Curabitur.
ra. Ubi calcaria?
sy. Adsunt.
ra. Verum, sed obducta rubigine. Ubi frenum et ephippia?
sy. Sunt in promptu.
ra. Vide, ne quid desit, aut ne quid ruptum, aut mox rumpendum, ne quid nobis sit in mora, quum erimus in cursu. Propera ad sellarium, et hoc lorum cura sarciendum. Reversus inspice soleas sive calceos equorum, num qui clavi desint, aut vacillent. Quam macilenti sunt equi, quamque strigosi! Quoties absterges aut pectis illos in anno?
sy. Imo quotidie.
ra. Nimirum res ipsa loquitur. Ieiunant, opinor, nonnunquam totum triduum.
sy. Minime.
ra. Negas tu quidem, sed aliud dicturi sint equi, si loqui liceat: quamquam satis loquuntur ipsa macie.
sy. Curo sedulo.
ra. Curigitur tu habitior equis?
sy. Quia non pascor foeno.
ra. Hoc igitur restat. Adorna manticam celeriter.
sy. Fiet.
Monitoria paedagogica.
Paedagogus, Puer.
pae. Tu mihi videre non in aula natus, sed in caula, adeo moribus es agrestibus. Puerum ingenuum decent ingenui mores. Quoties alloquitur te quispiam, cui debes honorem, compone te in rectum corporis statum, aperi caput. Vultus sit nec tristis, nec torvus, nec impudens, nec protervus, nec instabilis, sed hilari modestia temperatus: oculi verecundi, semper intenti in eum, cui loqueris: iuncti pedes, quietae manus. Nec vacilles alternis tibiis, nec sint gesticulosae manus, nec mordeto labrum, nec scabito caput, nec fodito aures. Vestis item ad decorum com-