ixoroiAii.4. 3
rum* sa. Dic igitur mihi, Hippocrates, cur in civita- tibus bene institutis vetitum est intra nioenia macta- re tauros ac sues? Rectius etiam consuleretur saluti civium, si nec pecudes iugularentur. Cur laniis de- scribitur certus locus, ne si passim vivant, totam ur- bem reddant pestilentem ? An est ullum foetoris ge- nus corrupto animantium cruore sanieque pestilen- tius? la. Aromata mera sunt, si ad piscium putorem conferas. sa. Tibi quidem , opinor, aromata mera sunt: at non idem visum magistratibus, qui vos ab urbe submovent. Porro quam suaviteroleant vestrae istae lanienae, declarant ii, qui naribus obturatis praetereunt: declarant vulgo, qui malunthabere vici- nos decem lenones, quam unum lanionem. la. At vo- bis ad abluenda putria salsamenta nec lacus nec amnes toti sufficiunt: vereque, quod dici solet, inani- ter aquam consumitis. Semper qpim piscis piscem olet, etiamsi unguentis oblinas. Quid auteni niirum, mortuos sic olere, quum plerique vivi mox, ut capti sunt, oleant? Carnes muria tonditae servantur nnil- tos in annos, adeo non putentes ut aromaticum quid- dam redoleant. Rursus vulgari sale conditae durant absque foetore. Duratae fumo ventove nihil molesti odoris contrahunt. Haec omnia si pariter adhibeas pisci, nihil aliud quam piscem olebit. Vel hinc conii- ce, nullum esse putorem cum piscium foetore confe* rendum, quod ab his putrefit etiam ipse sal , in hoc a natura datus, ut a rebus arceat putrefactionem, dum genuina vi claudit constringitque, simul et ex- cludens quod extrinsecus noxam afferrepossit, et hu- moresintus, unde putrefactio poterat oriri , desic- cans: in solis piscibus sal non est sal. Nostras aedes fortassis aliquis delicatior praeteriens obturat na- res; at nemo sustinet in cymba sedere, in qua vestra sunt salsamenta. Viatori si quando occurrunt plau* stra onusta salsanientis, quae ibi fuga! quac nariuiu