Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/410

Haec pagina emendata est

IX & TO 0AT1A. 5

casus esset, non crimen, nec magis imputari poterat vobis, quam medico, qui nonnunquam occidit aegrum quem curat. Ferri poterat hoc malum, si mensibus duntaxat hybernis extruderetis vestra purulenta: rigor temporis mitigaret pestilentiam. Nunc aestatis incendio putrem additis materiam, autumnum per se nocentem redditis nocentiorem. Quumque iam se renovat annus et humores conditi sese rursus proferunt non absque corporum periculo, ibi vos totos menses duos tyrannidem occupatis et anni renascentis infantiam accersito senio vitiatis, quumque hoc meditetur natura, ut corpora succis insalubribus repurgata novis succis repubescant, vos ingeritis meros putores merasque sanies, et si quid est in corporibus vitii, augetis, malum malo adiicientes et bonos insuper corporis succos corrumpentes. Tolerari poterat hoc quoque, si tantum corpora vitiaretis; nunc, quoniam ex ciborum differentiis vitiantur animorum organa, fit ut et ipsi vitientur animi. Tales fore videas homines istos pisculentos, quales sunt ipsi pisces; pallent, olent, stupent, muti sunt.

sa. O novum Thaletem. Quid igitur sapiunt qui betis victitant? nimirum quantum ipsae betae. Quid sapiunt qui boves et oves et capras devorant? Nimirum quod boves, oves et caprae. Vos hoedos pro deliciis venditis, et tamen hoc animal, ut est morbo comitiali obnoxium, ita gignit eundem morbum in his qui gaudent esu carnium. An non praestabat salsamentis placare latrantem stomachum?
la. Quasi solum hoc mentiti sint rerum naturalium scriptores. Et si maxime verum sit quod narrant, corporibus morbo obnoxiis saepe quae per se optima sunt pessima sunt. Hecticis ac phthisicis vendimus hoedos, non vertiginosis.
sa. Si piscium esus tantam perniciem adfert rebus mortalium, quur nobis praesulum ac principum sententia licet toto anno nostras merces divendere, vobis bonam anni