Haec pagina emendata et bis lecta est
4 IXBTO&AriA.
obturatio! quae sputa! quae excreatio! Et si qua fieri possit, ut salsamenta pura in urbem adveherentur, quemadmodum nos mactatorum boum carnes apportamus, lex non dormiret: nunc quid facias iis, quae putria sunt etiam quum comeduntur? Et tamen quoties videmus ab agoranomis damnatas merces vestras coniici in flumen, vobis indicta multa! Id vero saepius etiam fieret, nisi illi corrupti per vos magis spectarent privatum commodum, quam publicam salutem. Nec hac tantum parte nocetis reipublicae; sed impia conspiratione vetatis, ne aliunde pisces recentiores advehantur in civitatem.
- sa. Quasi vero nullus unquam viderit mulcta percussum lanionem, quod porcum insincerum, et linguae maculis leprae vitium profitentem vendiderit, aut quod ovem aquis coenove suffocatam, aut alioqui verminantes armos, lotione et circumlito retenti cruore vitium dissimularit.
- la. Atqui nullum ex nobis tale extat exemplum, quale nuper ex vobis: ex unica anguilla crusto panis incocta periere novum convivae. Talibus obsoniis vos instruitis mensas civium.
- sa. Casum narras, qui nemini vitari possit, si fortuna velit. At vobis pene quotidianum est, pro cuniculis altiles feles vendere, pro leporibus canes, si per auriculas et pedes hirsutos liceret. Quid autem commemorem artocrea ex humanis carnibus confectas?
- la. Tu quod in me damnabas, casus et hominum vitia mihi opprobras; tueantur ista qui committunt: ego quaestum cum quaestu confero. Alioqui damnentur et olitores, quod interdum imprudentes pro caule vendant cicutam aut aconitum: damnentur et pharmacopolae, quod interdum pro remediis porrigunt venena. Nulla est ars tam inculpata, quin isthaec incidant mala. Vos quum omnes officii numeros impleveritis, venenum est quod venditis. Si torpedinem, si hydrum, si leporem marinum retibus admixtum cum caeteris venderetis,