Haec pagina emendata et bis lecta est
2 IXOTO&AriA
funis. Nam mihi posthac spero quaestum uberiorem.
- la. Imo proventum uberrimum, sed esuritionis usque ad saturitatem: aut si mavis audire laetiora, posthac longe mundius vives neque, quod soles, cubito nasum emunges[1] pituitosum et scabie fruticantem.
- sa. Ohe, venimus ad summum:[2] caecus convicia iacit in luscum: quasi vero quicquam apud laniones purius sit ea parte corporis, quae dicitur semper lotione superior. Utinam verum esset quod annuncias; at vereor, ne me coniicias in falsum gaudium.
- la. Tibi quidem nimium vera nuncio. Sed unde tibi quaestum promittis uberiorem?
- sa. Quoniam eo video recidisse mores hominum, ut quod vetitum sit, impotentius appetant.
- la. Quid tum postea?
- sa. Quia plures abstinebunt ab esu carnium, ubi permissa est vescendi potestas, nec ullum erit lautum convivium absque piscibus, quemadmodum apud priscos fieri consuevit. Itaque carnium esum permissum gaudeo; utinam et piscium esus esset interdictus! avidius his vescerentur homines.
- la. Pium me hercule votum.
- sa. Hoc optarem, si, quod tu facis, nihil aliud spectarem quam pecuniae lucrum, cuius amore tu crassam istam et carnivoram animam diis Manibus devovisti.
- la. Salsus es totus, quum insulsa sit oratio.
- sa. Quae ratio commovit Romanos, ut tot saeculis observatam legem carnariam relaxarint?
- la. Nimirum hoc ipsa res iam dudum illis persuasit. Reputant id quod est, per salsamentarios inquinari civitatem, infici terram, flumina, aërem et ignem et si quod aliud est elementum: corrumpi corpora mortalium: ex piscium enim esu corpus impleri putribus humoribus: hinc febres, tabes, podagrae, epilepses, leprae et quid non malo-