Haec pagina emendata et bis lecta est
FAMILIARIA COLLOQUIA.
ΙΧΘΥΟΦΑΓΙΑ.
Lanio, Salsamentarius.
- la. Dic mihi, insulsissime Salsamentarie, nondum emisti restim?
- sa. Restim, Lanio?
- la. Ita, restim.
- sa. Cui tandem rei?
- la. Cui, nisi suspendio?
- sa. Emant alii, me nondum usque adeo taedet huius vitae.
- la. At brevi taedebit.
- sa. In vatem ipsum ista vertat deus aliquis potius. Sed quid est mali?
- la. Si nescis, dicam. Instat tibi tuisque plane Saguntina, quod aiunt, fames, ut res plane sit vobis ad laqueum reditura.
- sa. Bona verba, Lanio. Ista sint hostibus nostris. Unde nobis ex lanio repente prodisti Pythius quispiam, ut divines tantam calamitatem?
- la. Non est divinatio; ne tibi blandiaris; res ipsa adest in foribus.
- sa. Enecas: ede rem, si quid habes.
- la. Edam tuo magno malo. A Romano Senatu venit edictum, ut posthac liberum sit cuique vesci quibus velit. Quid igitur tibi tuoque ordini restat, nisi bulimia cum putribus salsamentis?
- sa. Per me quidem vel limacibus vel urticis vescatur, qui volet. At num interdictum est cuiquam, ne vescatur piscibus?
- la. Non, sed data potestas vescendi carnibus, quibus fuerit collibitum.
- sa. Sive vana praedicas, tu potius dignus es suspendio: sive vera, tibi potius parandus