Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/393

Haec pagina emendata est

integra brachia, quibus omnibus adoratis fiximus oscula, nec erat futurus finis, nisi qui mihi tum comes erat eius peregrinationis parum commodus interpellasset ostentandi studium.

me. Quis iste?
og. Anglus erat nomine Gratianus Pullus, vir eruditus ac pius, sed minus affectus erga partem hanc religionis quam ego volebam.
me. Viclevita[1] quispiam, opinor.
og. Non arbitror, etiam si libros illius legerat, incertum unde nactus.
me. Is offendit mystagogum?
og. Prolatum est brachium adhuc carnem habens sanguinolentam. Huius osculum exhorruit ac vultu quoque taedium quoddam prae se ferebat. Mox sua recondidit mystagogus. Hinc spectavimus altaris tabulam et ornamenta, mox quae sub altari fuerant recondita, opulenta omnia. diceres Midam et Croesum fuisse mendicos, si spectares vim auri atque argenti.
me. Hic nihil osculorum?
og. Non, sed aliud votorum genus tetigit animum meum.
me. Quodnam?
og. Suspirabam domi meae nihil esse talium reliquiarum.
me. Sacrilegum votum!
og. Fateor, et supplex veniam precatus sum a divo priusquam pedem efferrem templo. Post haec ducimur in sacrarium. Deus bone, quae illic pompa vestium holosericarum, quae vis candelabrorum aureorum! Ibidem vidimus pedum divi Thomae, videbatur arundo lamina argentea obuestita, minimum erat ponderis, nihil operis, nec altius quam usque ad cingulum.
me. Nulla crux?
og. Nullam vidi. Ostensum est pallium, holosericum quidem, sed crasso filo, nullo auro gemmisue insigne. Aderat et sudarium sudoris ex collo contracti manifestasque sanguinis notas retinens. Haec uetustae frugalitatis monumenta libenter sumus exosculati.
me. Ista non ostenduntur quibuslibet?
og. Nequa-
  1. Ioannes Viclefus, a quo ceteri Viclofitae appellati sunt, strenuus Romani Pontificis adversarius, obiit a. 1387.