Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/392

Haec pagina emendata est

aedificii maiestas. Ea pars quoslibet recipit.

me. Nihilne illic visendum?
og. Nihil praeter structurae molem et libros aliquot columnis affixos, in quibus est Evangelium Nicodemi et sepulchrum nescio cuius.
me. Quid deinde?
og. Cancelli ferrei sic arcent ingressum, ut conspectum admittant eius spatii, quod est inter extremam aedem et chori quem votant locum. Ad hunc conscenditur multis gradibus, sub quibus testudo[1] quaedam aperit ingressum ad latus septentrionale. Illic ostenditur altare ligneum divae Virgini sacrum, pusillum nec ulla te visendum, nisi monumento uetustatis, luxum hisce temporibus exprobrantis. Illic vir pius dicitur extremum vale dixisse Virgini, quum mors immineret. In ara est cuspis gladii, quo praefectus est vertex optimi praesulis ac cerebrum confusum, videlicet quo mors esset praesentior. Huius ferri sacrum rubiginem amore martyris religiose sumus exosculati. Hinc digressi subimus cryptoporticum.[2] Ea habet suos mystagogos. Illic primum exhibetur caluaria martyris perforata, reliqua tecta sunt argento, summa cranii pars nuda patet osculo. Simul ostenditur plumbea lamina, Thomae Acrensis titulum habens insculptum; pendent ibidem in tenebris indusia cilicina, cingula subligariaque, quibus antistes ille subigebat carnem suam, ipso aspectu horrorem incutientia nobisque mollitiem ac delicias nostras exprobrantia.
me. Fortassis et monachis ipsis.
og. Istac de re nec affirmare possum nec negare. Ne refert quidem mea.
me. Vera narras.
og. Hinc redimus in chori locum. Ad latus septentrionale reserantur arcana, dictu mirum, quantum ossium illinc prolatum sit, caluaria, menta, dentes, manus, digiti,
  1. i.e. fornix seu arcuatum aedificium ad modum testudinis.
  2. Cryptoporticus est pnrticus subterranea, a κρυπτός, occultus.