Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/391

Haec pagina emendata et bis lecta est

nime gentium. Nulla peregrinatio religiosior.

me. Audire gestio, nisi molestum est.
og. Imo te quaeso, ut audias. Cantium dicitur ea pars Angliae quae Galliam et Flandriam spectat. Huius metropolis est Cantuaria. In ea sunt duo monasteria pene contingua; utrumque Benedictinos habet. Id quod habet divi Augustini titulum videtur antiquius: hoc quod nunc appellatur divi Thomae, sedes Archiepiscopi fuisse videtur, ubi cum paucis electis monachis vitam ageret; quemadmodum et hodie praesules habent aedes ecclesiae continguas, sed ab aedibus reliquorum canonicorum semotas. Olim enim fere tum episcopi, tum canonici monachi erant. Id arguunt manifesta rerum vestigia. Templum autem divo Thomae sacrum tanta maiestate sese erigit in coelum, ut procul etiam intuentibus religionem incutiat. Itaque nunc suo splendore vicini luminibus officit, et locum antiquitus religiosissimum velut obscurat. Turres sunt ingentes duae, procul veluti salutantes advenas, miroque nolarum aenearum boatu longe lateque regionem vicinam personantes. In vestibulo templi, quod est ad Austrum, stant saxo sculpti tres armati, qui manibus impiis virum sanctissimum trucidarunt: addita sunt gentis cognomina, Tusci, Fusci, Berri.
me. Cur tantum honoris habetur impiis?
og. Videlicet idem honoris habetur iis, quod habetur Iudae, Pilato, Caiphae, cohorti militum sceleratorum, quos operose sculptos vides in auratis altaribus. Adduntur cognomina, ne quis posthac usurpet gloriae causa. Ingeruntur oculis, ne quis aulicus posthac iniiciat manus vel in episcopos vel in episcopos, vel in possessiones Ecclesiae. Nam tres illi satellites a peracto facinore versi sunt in rabiem, nec reddita mens est, nisi implorato Thomae sanctissimi favore.
me. O perpetuam martyrum clementiam!
og. Ingressis aperit sese spatiosa quaedam