Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/390

Haec pagina emendata est
me. Vae nobis, qui tantum buffonem geramus in pectore.
og. Puri erimus, si sedulo colamus Virginem.
me. Quomodo gaudet coli?
og. Gratissimum illi cultum praestiteris, si fueris imitatus.
me. Numero[1] dixisti, sed istuc perdifficile est.
og. Est sane, sed idem pulcherrimum est.
me. Age, perge quod coeperas.
og. Deinde commonstrat aureas argenteasque statuas: Haec, inquit, mere aurea est, haec argentea inaurata; addit singulis pondus, pretium ac doni autorem. Quum ad singula mirabundus gratularer Virgini tam beatam opulentiam; mystagogus: Quoniam, inquit, video te pium spectatorem, non arbitror aequum, ut te quicquam celem, videbis quae Virginis sunt secretissima, simulque depromit ex ipso altari mundum rerum admirabilium, cuius singulas partes si pergam recensere, dies hic non suffecerit narrationi. Sic illa sane peregrinatio mihi felicissime cessit. Expletus sum affatim spectaculis et hoc inaestimabile donum mecum aufero, pignus ab ipsa Virgine datum.
me. Nullumne fecisti periculum, quid valeat lignum tuum?
og. Feci. In diversorio quodam ante triduum reperi quendam mente captum, cui iam parabantur vincula, lignum hoc suppositum est illius ceruicali clam ipso, obdormiit somno profundo pariter ac prolixo. Mane surrexit integrae mentis.
me. Non fuerat phrenesis, sed paroenia fortassis. Huic malo solet mederi somnus.
og. Quum libebit iocari, Menedeme, fac aliam tibi quaeras materiam; in divos iocis ludere nec pium est nec tutum. Imo vir ipse narrabat sibi in somnis apparuisse mulierem admiranda specie, quae poculum ipsi porrexerit.
me. Elleborum, opinor.
og. Istuc incertum est, illud certissimum, hominem mentis esse compotem.
me. Praeteristi Thomam Cantvariensem archiepiscopum?
og. Mi
  1. Expedite et compendio, cito, nimis cito.