Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/388

Haec pagina emendata est

lic miraculis nobilem, quod quidem audierim.

og. Ad pedes Virginis est gemma, cui nondum apud Latinos aut Graecos nomen inditum; Galli a buffone dedere nomen, eo quod buffonis effigiem sic exprimat, ut nulla ars idem posset efficere. Quoque maius est miraculum, pusillus est lapillus, non prominet buffonis imago, sed in ipsa gemma velut inclusa pellucet.
me. Fortassis imaginantur buffonis similitudinem, quemadmodum insecta filicis stirpe imaginamur aquilam. Et quemadmodum pueri quid non vident in nubibus? dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes.
og. Imo, ne sis insciens, nullus buffo vivus evidentius exprimit seipsum quam illic erat expressus.
me. Hactenus pertuli fabulas tuas, posthac alium quaere, cui persuadeas de buffone.
og. Nihil mirum est, Menedeme, te sic affectum esse. Nec mihi quisquam persuasurus erat, etiam si totus ordo theologorum asseverasset, nisi his oculis, hisce inquam oculis, vidissem, intuitus essem, comperissem. Sed interim mihi videris satis incurius rerum naturalium.
me. Quamobrem? quia non credo volare asinos?
og. An non vides quam ludat artifex natura in omnium rerum coloribus ac formis exprimendis, quum aliis quidem in rebus, sed praecipue in gemmis? deinde quam admirandas vires gemmis illis indiderit, prorsus incredibiles, ni cominus experientia faceret nobis fidem? Dic mihi, crediturus eras chalybem intactum a magnete attrahi et rursus ab eodem depelli sine contactu, nisi vidisses oculis?
me. Profecto nunquam, etiam si decem Aristoteles hoc mihi deierassent.
og. Ne protinus igitur fabulosum clames, si quid audis nondum experimento compertum. In ceraunia fulminis videmus imaginem, in pyropo vivum ignem, in chalazia grandinis et speciem et rigorem, etiam si coniicias in medium ignem; in sma-