Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/386

Haec pagina emendata est

metuebas?

og. Imo faciem illis obuerti sic arridens et intuens, quasi ad compellandum invitarem. Tandem unus aggressus rogat quod mihi nomen esset. Edo. Num is essem, qui ante biennum affixisset votivam tabellam literis Hebraicis. Fatebar esse me.
me. Scribis Hebraice?
og. Minime; sed isti, quicquid non intelligunt, Hebraicum vocant. Mox accersitus, ut coniicio, venir illius collegii πρῶτος ὕστερος[1].
me. Quod istuc dignitatis nomen est? Non habent abbatem?
og. Non.
me. Cur ita?
og. Quia nesciunt Hebraice.
me. Non episcopum?
og. Nequaquam.
me. Quamobrem?
og. Quia Virgo pauperior etiamnum est, quam ut emat pedum ac mitram nimio venalem.[2]
me. Non saltem praepositum?
og. Ne id quidem.
me. Quid obstat?
og. Quia praepositus dignitatis est nomen, non sanctimoniae. Et ideo canonicorum collegia nomen abbatis reiiciunt, praepositi libenter amplectuntur.
me. Atqui πρῶτον ὕστερον antehac audivi nunquam.
og. Nae tu magnopere rudis es grammatices.
me. Ὑστερόπρωτον novi in tropis.
og. Tenes. Hic, qui priori proximus est, prior est posterior.
me. Suppriorem dicis.
og. Is me salutavit satis humaniter. Narrat quantopere sudatum sit a multis, ut versus eos legerent, quot frustra extersa conspicilla. Quoties advenisset aliquis uetustus Theologiae aut Iuris Doctor, adductus est ad tabellam, alius dicebat esse literas Arabicas, alius fictitias. Tandem repertus est qui legeret titulum. Is descriptus erat verbis ac literas Romanis, sed maiusculis; Graeci versus erant descripti Graecis maiusculis, quae prima specie
  1. Sic vocat auctor eum, qui in hoc collegio erat dignitate proximus illi, quem Priorem dicunt.
  2. Pedum proprie est pastoralis baculus, virga incurva. Ita Virgil. in Bucol. V, 88. At tu sume pedum. Hic intellige Episcopalem baculum.