Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/38

Haec pagina emendata et bis lecta est

MILITIS CONFESSIO 31

principi, non continuo iustum est tibi.

th. Audivi ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte vivere.
ha. Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, violare sacras virgines, spoliare miseros, occidere innoxios.
th. Lanii conducuntur ad mactandum bovem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines?
ha. Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello edere?
th. Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam divae Barbarae me semel commendaram.
ha. Receperat illa tutelam tui?
th. Sic mihi visa est annuere capite aliquantulum.
ha. Quando isthuc tibi visum est? mane?
th. Non, sed a coena.
ha. Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi visae sunt ambulare.
th. Ut hic divinat omnia! sed praecipua spes erat in divo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar.
ha. In tentoriis? Unde illic divi?
th. Carbone pinxeramus illum in velo.
ha. Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non video qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam.
th. Imo novi viam breviorem.
ha. Quam?
th. Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis.
ha. Etiam de sacrilegiis?
th. Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi.
ha. Bene habet, si vestram compositionem Deus ratam habuerit.
th. Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est.
ha. Quem tibi sacerdotem deliges?
th. Cui cognovero quam minimum esse frontis ac bonae mentis.
ha. Ne non habeant similes labra lactucas.[1] Ab illo purus
  1. Quum similia similibus, digna dignis eveniunt. Natum adagium ab asino carduos pascente, quae lactuca asininis labris digna.