Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/376

Haec pagina emendata est

gliam, Nec temere reperias in ea insula, qui speret res suas fore Salvas, quin illam quotannis aliquo munusculo pro facultatum modulo salutarit.

me. Ubi habet?
og. Ad extremum Angliae finem inter occidentem et septentrionem, haud procul a mari, passuum fere tribus milibus. Vicus est vix alia re victitans, quam commeantium frequentia. Collegium est canonicorum, sed quibus a Latinis regulae cognomen additur, medium genus inter monachos et canonicos quos seculares appellant.
me. Amphibios mini narras, quod genus est fiber.
og. Imo et crocodilus. Sed omissis cavillis, tribus verbis expediam quod vis. In odiosis canonici sunt, in favorabilibus monachi.
me. Adhuc mihi quidem aenigma refers.
og. Quin addam apodixin mathematicam. Si Romanus Pontifex fulmine feriat omnes monachos, tutu canonici fuerint, non monachi. Sin idem permittat omnibus monachos uxorem ducere, tum fuerint monachi.
me. O novos favores, utinam abducant et meam.
og. Sed ut ad rem: collegium hoc vix alios habet proventus quam ex liberalitate Virginis. Nam maiora quidem donaria servantur. Caeterum, si quid est nummorum aut levioris precii, cedit in alimoniam gregis et praefecti, quem illi priorem vocant.
me. Probae vitae?
og. Non illaudatae, pietate ditiores quam annuo censu. Templum est nitidum et elegans, verum in eo non habitat Virgo, sed illud honoris gratia cessit filio. Illa suum habet templum, ut dextra sit filio.
me. Dextra? Quo igitur spectat filius?
og. Bene mones. Quum occidentem spectat, dextram habet matrem; ubi se vertit ad solis exortum, sinistra est. Nec hic tamen habitat, nondum enim aedificium est absolutum, et locus est undique perflabilis, patentibus ostiis, patentibus fenestris, et in propinquo est oceanus, ventorum pater.
me. Durum! Ubi igitur habet illa?