Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/374

Haec pagina emendata est

Aliorum vota non tam impia sunt, quam inepta. Clamat innupta: Maria, da mihi formosum ac divitem sponsum. Clamat nupta: Da mihi bellos catulos. Clamat gravida: Da mihi facilem partum. Clamat anus: Da diu vivere sine tussi sitique. Clamat senex delirus: Da repubescere. Clamat philosophus: Da nodos insolubiles nectere. Clamat sacerdos: Da sacerdotium opimum. Clamat episcopus: Serua meam ecclesiam. Clamat nauta: Da prosperos cursus. Clamat praefectus: Ostende mihi filium tuum, antequam moriar. Clamat aulicus: Da vere confiteri in mortis articulo. Clamat rusticus: Da tempestivam pluuiam. Clamat rustica: Serua gregem et armentum incolume. Si quid renuo, ilico sum crudelis. Si relego ad filium, audio: Vult ille quicquid tu vis. Itane ego sola et mulier et virgo dabo operam navigantibus, belligerantibus, negociantibus, ludentibus aleam, nubentibus, parturientibus, satrapis, regibus et agricolis? Atqui quod dixi minimum est prae his quae patior. Sed his negociis nunc multo minus gravor, quo quidem nomine tibi gratias agerem maximas, nisi commodum hoc incommodum maius secum traheret: plus est ocii, sed minus est honorum, minus est opum. Ante salutabar regina coelorum, domina mundi, nunc vix a paucis audio: Aue Maria. Ante vestiebar gemmis et auro, abundabam mutatoriis, deferebantur aurea gemmeaque donaria; nunc vix tegor dimidiato palliolo, eoque corroso a muribus. Proventus autem annui vix tantum est, ut alam miserum aedituum, qui accendat lucernulam aut candelam sebaceam. Atque haec tamen poterant ferri, ni maiora etiam moliri dicereris. Huc tendis, ut aiunt, ut quicquid usquam est divorum, exigas ex aedibus sacris. Etiam atque etiam vide quid agas. Non deest aliis divis, quo suam ulciscantur iniuriam. Eiectus e templo Petrus potest tibi vicissim occludere regni coele-