Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/369

Haec pagina emendanda non est.

338 P U K R P E R A. mater, vel ob hoc, quod materiani tractet mollissi- niam et in omnia sequaceni. fa. Ut video , non tam facilis est res peperisse, quam vulgus existimat. ei . Si inihi parum habes fidei, en tibi Paulus aperte de muliere Loquens: Salva, inquit, fiet per liberorum generationem *). fa. Salva est igitur quae peperit f eu. Nequaquam; sed addit, si liberi permanserint in fide. Nondum absolvisti genitricis munus, nisi primum teneruin corpusculum filii, mox animum ae- que mollem recta educatione finxeris. FA.Atqui istuc matribus in manu non est, ut filii perseverent in pie- tate. eu. Fortassis; sed tantum habet momenti vigi- lans admonitio, ut Paulus existimet matribus impu- tandum , si liberi degenerent a piis moribus. Oeni- que, si praestiteris quod in te situm est, Deus opem suam coniunget cum tua diligentia. FA.Mihi quideni, Eutrapele, tua persuasit oratio, si queas idem per- suadere parentibus et marito. eu. Istuc ad me reci- pio, modo tu me tuo iuves suffragio. fa. Polliceor. eu. Sed licetne videre puellum? fa. Licet maxime. Heus Syrisca, voca nutricem una cum infante. f.u. Scitus admodum puer. Vulgo dicitur veniam deberi primum experienti. At tu prima statim experientia summam artis expressisti. fa. Non est sculptilis ima- go,utarte sitopus. EU.Verum; sedfusile sigillumest. Utcunque res habet, felicissime cecidit: utinam pari felicitate cadant imagines, quas intexis aulaeis. fa. At tu contra felicius pingis, quam gignis. eu. Sic vi- suni est naturae cumomnihus pariafacere. Quainso- licitaest natura, nequid pereat! Duoshoniines in uiio repraesentavit: nasus et oculi patrem referunt,frons ac mentum niatrem exprimunt. An tu pos*es hoc tam carum pignus alienae fidei concredere? Mihi bis crudeles videntur esse, quae id facere sustinent; quandoquidem non solum faciunt id infaiitis, qiu*n» •) Verl>a Pauli «xi|ant in 1. Epiit. ad Timotli. Caj». 2. v. IS Digitized by