Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/365

Haec pagina emendata est

336 PUERPERA.

mox animal, postremum homo.

eu. Quod dicis, fortasse non admodum absurdum videatur Aristoteli. Nobis probabilius est simul cum vita infundi rationalem animam, sed quae velut igniculus immersa materiae supra modum humidae nondum queat exerere vires suas.
fa. Animus igitur illigatus est corpori quod agit movetque?
eu. Non aliter quam testudo domui quam circumfert.
fa. Eam movet quidem, sed sic ut simul moveatur, quemadmodum gubernator flectit navem quo vult, sed ipse interim cum navi movetur.
eu. Imo, quemadmodum sciurus voluit caveam rotatilem, mobilis interim et ipse.
fa. Sic et afficit anima corpus ac vicissim afficitur?
eu. Sane quod ad operationes attinet.
fa. Ergo quod ad naturam pertinet, par est anima morionis animae Solomonis.
eu. Nihil absurdum.
fa. Itaque pares sunt et angeli, quandoquidem carent materia, quae parit, ut ais, inaequalitatem.
eu. Iam satis philosophiae. Quin potius haec theologos torqueant; nos hoc agamus quod coepimus. Si tota mater esse vis, cura corpusculum infantuli tui, quo posteaquam sese explicuit ex vaporibus, mentis igniculis, bonis et commodis organis utatur. Quoties audis puerum tuum vagientem, crede illum hoc abs te flagitare. Quum vides in pectore tuo duos istos veluti fonticulos turgidos ac lacteo liquore vel suapte sponte manantes, crede naturam admonere te tui officii. Alioqui, quum infans iam fari meditabitur ac blanda balbutie te mammam vocabit, qua fronte hoc audies ab eo, cui mammam negaris, et ad conductitiam mammam relegaris, perinde quasi caprae aut ovi subiecisses? Ubi iam. erit fandi potens, quid si te pro matre vocet semimatrem? Virgam expedies, opinor. Atqui vix semimater est, quae recusat alere quod peperit; potior geniturae pars est nutricatio teneri puelli. Alitur enim non solum lacte, sed et fragrantia materni cor