Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/358

Haec pagina emendata est

quum fatearis incorporalem.

fa. Ego corpus intelligo quod sentitur.
eu. Imo quae non sentiuntur perfectissima sunt, veluti Deus et angeli.
fa. Audio Deum et angelos spiritus appellari, at spiritum sentimus.
eu. Hac voce literae sacrae ob rudes homines balbutiunt, mentem significantes puram ab omni commertio rerum sensibilium.
fa. Quid igitur interest inter angelum et animum?
eu. Hoc ipsum, quod inter limacem et cochleam, aut si mavis testudinem.
fa. Corpus igitur domicilium est animi, magis quam instrumentum.
eu. Nihil uetat instrumentum adiunctum dici domicilium. Atque hac quidem de re variant philosophorum sententiae. Sunt qui dicant corpus esse vestem animae, sunt qui domicilium, sunt qui instrumentum, sunt qui harmoniam. Horum quodcunque dixeris, consequitur actiones animi corporis affectionibus impediri. Primum si quod vestis est corpori, idem corpus est animo, quantum ad corporis valetudinem faciat vestis, declaravit Hercules; ne quid de coloribus aut pilorum pelliumque generibus referam. Caeterum an eadem anima sufficiat pluribus corporibus deterendis, quemadmodum corpus multas deterit vestes, viderit Pythagoras.[1]
fa. Non incommodum foret, si iuxta Pythagoram liceret ut vestibus ita animabus mutatoriis uti. Sic ut mensibus hybernis sumeretur corpus obesum crassaeque texturae, aestivis rarius et gracilius.
eu. Atqui parum, opinor, esset commodum, si quemadmodum multis vestibus detritis, tandem et corpus deterimus, ira multis corporibus detritis, tandem et anima senesceret deficeretque.
fa. Non sane.
eu. Iam quemadmodum ad corporis salubritatem agilitatemque refert qua veste sit amictum, ita refert quod corpus circunferat anima.
fa. Profecto, si corpus vestis est
  1. Pythagoras aiebat animam suam in varia corpora demigrasse. Sic eum iuducit loquentem Ovid. Metamorph. lib. xv.