Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/355

Haec pagina emendata est

tris. Nunc aetas tenera fovenda est. Porro quum ad salubritatem firmitatemque corporis plurimum refert, qualis sit alimonia, tum vero praecipue, quo succo tenerum illud ac molle corpusculum imbuatur. Nam hic quoque locum habet illud Flacci dictum: Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu.[1]

fa. De corpore non ita multum laboro, modo sit animus qualem optamus.
eu. Pie tu quidem, sed parum philosophice.
fa. Quamobrem?
eu. Quin tu igitur, quoties concidis holus, quereris aciem cultri retusam esse et iubes exacui? Quin acum reiicis obtusa cuspide, quum ea res non adimat artem?
fa. Non deest ars, sed obstat instrumentum parum idoneum.
eu. Cur quibus est opus oculorum acie, vitant lolium et cepas?
fa. Quia vitiant oculos.
eu. Nonne animus est qui ternit?
fa. Est; nam nihil vident exanimes. Sed quid agat faber, vitiata securi?
eu. Agnoscis igitur corpus esse mentis organum?
fa. Apparet.
eu. Et fateris, vitiato corpore, non agere animum aut incommodius agere?
fa. Non dissimile veri dicis.
eu. Age, videor mihi nactus ingenium philosophicum. Finge igitur animum hominis demigrare in corpus galli gallinacei, num aederet vocem quam nunc aedimus?
fa. Nequaquam.
eu. Quid obstaret?
fa. Quia desunt labra, dentes et lingua similis; nec epiglottis nec tres adsunt cartilagines a tribus motae musculis, ad quos pertinent nerui a cerebro demissi, nec fauces nec os simile.
eu. Quid si in corpus suis?
fa. Grunniret suillo more.
eu. Quid si in corpus cameli?
fa. Caneret ut canit camelus.
eu. Quid si in corpus asini, quod evenit Apuleio?
fa. Ruderet, opinor, ut asinus.
eu. Nimirum fatetur hoc ille. Quum cuperet inclamare Caesarem, contractis quantum potuit labris, vix o sonuit, Caesarem nullo pacto potuit exprimere. Idem quum fabu-
  1. Epist. 2. lib. I.