Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/351

Haec pagina emendata est

mali. Interim superant et imminent Turcae, nihil non populaturi si successerit quod agunt, et tu rogas: Quid agat potius? Imo tempus, arbitror, ut suo quoque regno prospiciat in tempore.

fa. Quod hominibus videtur maximum, id Deo fortasse videtur nullius momenti. Sed ab hac fabula Dei personam, si vis, secludamus; dic quae te causae moveant, ut felicius existimes peperisse catulum quam catellam.
eu. Piae mentis est hoc iudicare optimum, quod dedit Deus citra controversiam optimus. Verum, si Deus tibi daret poculum crystallinum, nonne maximas ageres gratias?
fa. Agerem.
eu. Quid si idem daret vitreum, num pares ageres? Sed vereor ne tibi molestiam adferam pro solatio, haec apud te philosophans.
fa. Imo Fabullae nihil est iam a fabulis periculi. lam quartam hebdomadam decumbo, satisque valeo vel ad luctam.
eu. Quin igitur e nido provolas?
fa. Vetuit rex.
eu. Qui rex?
fa. Imo tyrannus.
eu. Qui, quaeso?
fa. Syllabam dicam: mos.
eu. Heu, quam iste rex multa praeter aequum exigit. Pergamus igitur philosophari de crystallo et vitro.
fa. Marem, uti coniicio, natura praestantiorem ac firmiorem iudicas quam foeminam.
eu. Sic arbitror.
fa. Nimirum viris autoribus. Num igitur viri vivaciores sunt quam foeminae? Num a morbis immunes?
eu. Nequaquam. Sed in genere viribus antecellunt.
fa. Sed ipsi rursus superantur a camelis.
eu. Imo prior creatus est masculus.
fa. Prior conditus est Adam quam Christus. Et solent artifices in posterioribus seipsos vincere.
eu. At Deus mulierem viro subiecit.
fa. Non statim melior est qui imperat; et nuptam subiicit, non foeminam. Ac rursus nuptam ira subiicit, ut cum utrique sit potestas alterius, mulierem tantum velit viro morem gerere, non ut praestantiori, sed ut ferociori. Dic, Eutrapele: uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur?