Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/349

Haec pagina emendata est

320 PUERPERA.

eu Salva sit optima Fabulla.
fa Salve multum, Eutrapele. Sed quid tandem novae rei accidit, quod nunc salutator insolens adveneris, quem hoc trienno toto nemo nostrum vidit?
eu Dicam: forte praeteriens has aedes, vidi cornicem[1] obvinctam candido linteo. Demirabar quid esset causae.
fa Adeone hospes es in hac regione, ut ignores hoc esse symbolum puerperii in aedibus?
eu Eho, an non prodigium est videre cornicem albam? Sed extra iocum; sciebam maxime, verum suspicari non potui te puellam vix dura egressam decimum sextum annum tam mature didicisse difficillimam artem gignendi liberos, quam aegre discunt quaedam ante annos triginta.
fa Ut tu semper es quod diceris, Eutrapele!
eu Ut nunquam deest Fabullae fabula! Demiranti igitur commodum occurrit Polygamus.
fa Is qui nuper extulit uxorem decimam?
eu Is ipse, sed quod te fugit, opinor, rursum tam ambitiose procum agit, quasi hactenus vixerit coelebs. Hic percontanti quid accidisset novae rei: Muliebre corpus, inquit, in his aedibus per medium sectum est in duo. - Ob quod, inquam, facinus? - Si verum est, inquit, quod rumore populari iactatur, hic materfamilias sustinuit deglubere maritum suum; simulque cura risu subduxit sese.
fa Homo crasse facetus.
eu Ego me protinus intro coniicio, tibi felicem partum gratulaturus.
fa Salutem mihi gratulare, si voles, Eutrapele; felicem partum tum gratulaberis, quum quod enixa sum videris de se praebere specimen boni viri.
eu Pie tu quidem et vere, mea Fabulla.
fa Nullius Fabulla sum nisi Petronii.
eu Uni quidem Petronio paris, at non uni vivis, opinor. Caeterum hoc quoque gratulor, quod puerum enixa es.
fa Sed quas
  1. Annulum ferreum, additum ostio, quo pulsatur; Graeci κορώνην vocant. Obtinet hic mos in plerisque Belgicae urbibus, ut eornicom aedium, in quibus puerpera decumbit, linteolo obvinciant, ne quis accedens graviori impulsu eam turbet