Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/343

Haec pagina emendata est

igitur ea pecunia exprompta esset in mensa, quo magis irritaret spem omnium, sic loquutus est circunstantibus. Quid? an non videor vobis rex opulentus? Ubi collocabimus tantam pecuniae vim? Donaticia est, donari vicissim convenit. Ubi nunc sunt amici, quibus pro suis in me officiis debeo? Adsint nunc, priusquam effluat hic thesaurus. Ad hanc vocem accurrere permulti: nemo non sibi sperabat aliquid. Rex quum vidisset aliquem maxime inhiantem, et iam oculis deuorantem pecuniam; ad eum conversus, Amice, inquit, quid tu narras? Ille commemorabat, se diu aluisse falcones regios, summa fide, nec sine gravibus impendiis: alius aliud adferebat; suum quisque officium verbis quantum poterat exaggerabat, idque non sine mendaciis. Rex omnes benigne audiebat, et singulorum orationem comprobabat. Haec consultatio dilata est in longum tempus, quo diutius spe metuque torqueret omnes. Adstabat inter hos primus Cancellarius; nam et hunc iusserat acciri. Is ceteris prudentior, non praedicabat officia sua, sed agebat spectatorem fabulae. Ad hunc tandem conversus rex: Quid, inquit, narrat meus Cancellarius? Solus ille nihil petit, nec praedicat officia sua. Ego, inquit Cancellarius, plus accepi a benignitate regia, quam promeruerim: nec ulla de re magis sollicitus sum, quam ut regiae in me munificentiae respondeam; tantum abest ut velim flagitare plura. Tum rex: Unus igitur, inquit, omnium non eges pecunia? Ne egerem, inquit alter, iam tua praestitit benignitas. Ibi rex versus ad alios: Nae ego sum, inquit, regum omnium magnificentissimus, qui tam opulentum habeam Cancellarium. Heic magis accensa spes est omnibus, futurum, ut pecunia ceteris distribueretur, quandoquidem ille nihil ambiebat. Ad hunc modum ubi satis diu lusisset rex, coëgit Cancellarium, ut totam eam summam domum