Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/340

Haec pagina emendata est

Cohibete sacrificum furentem; et creditum est, quum viderent illum sic ornatum in publico currere. Itaque dum alter alteri in mora est, impostor effugit.

eu. Dignus qui non simplici suspendio pereat, tantus artifex.
ge. Nisi iam pendet.
eu. Utinam non solus, sed una cum illo qui talibus portentis favent in perniciem reipublicae.
ge. Non favent gratis. Catena est, quae demissa in terras pertingit ad Iovem.
eu. Ad fabulas redeundum.
as. Ad te redit ordo, si fas est regem in ordinem cogere.
eu. Non cogar; imo volens veniam in ordinem; alioqui tyrannus essem, non rex, si leges, quas aliis praescribo, recusem.
as. Veruntamen aiunt, principem esse supra leges.
eu. Istuc non omnino falso dictum est, si principem accipias summum illum principem, quem tum vocabant Caesarem; deinde si sic accipias, superiorem legibus, quod alii coacti utcunque servant, illum suapte sponte multo cumulatius praestare. Quod enim animus est corpori, hoc est bonus princeps reipublicae. Quid opus erat addere, bonus, quando malus princeps non est princeps: quemadmodum spiritus impurus, qui inuasit corpus hominis, non est animus. Sed ad fabulam; et arbitror convenire, ut rex regiam fabulam adferam. Ludovicus, Galliarum rex, eius nominis undecimus, quum rebus domi turbatis peregrinaretur apud Burgundiones, occasione venationis nactus est familiaritatem cum Conone quodam homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri. Nam hoc genus hominibus delectantur monarchae. Ad huius aedes frequenter diverterat rex ex venatu; et, ut plebeiis rebus nonnunquam delectantur magni principes, apud eum magna cum voluptate vescebatur rapis. Mox ubi Ludovicus restitutus iam rerum potiretur apud Gallos, submonuit Cononem uxor, ut regem veteris hospitii commonefaceret; adiret illum, et rapas aliquot insignes illi