Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/339

Haec pagina emendata est

hunc modum dicebat philosophum versari in hoc mundo, quemadmodum illi versarentur in mercatu. Verum in nostris emporiis quartum hominum genus obambulare solet, qui nec emunt, nec vendunt, nec otiosi contemplantur, sed observant solicite, si quid possint inuolare. Atque in hoc genere reperiuntur quidam mire dextri; dicas esse Mercurio favente natos. Conuivator dedit fabulam cum coronide; ego dabo cum prooemio. Nunc accipite, quod nuper accidit Antuerpiae. Sacrificus quidam receperat illic mediocrem summam pecuniae, sed argenteae. Id impostor quidam animaduerterat. Adiit sacrificum, qui gestabat in zona crumenam nummis turgidam: salutat civiliter; narrat, sibi datum negotium a suis, ut vici sui parocho mercaretur novum pallium sacrum, quae summa vestis est sacerdoti rem divinam peragenti. Rogat, hac in re commodaret sibi tantillum operae, ut secum iret ad eos, qui vendunt huiusmodi pallia, quo videlicet ex modo corporis ipsius sumeret maius aut minus; nam sibi videri staturam ipsius cum parochi magnitudine vehementer congruere. Hoc officium, quum leve videretur, facile pollicitus est sacrificus. Adeunt aedes cuiusdam. Prolatum est pallium, sacrificus induit, venditor affirmat mire congruere. Impostor quum nunc a fronte, nunc a tergo contemplatus esset sacrificum, satis probavit pallium; sed caussatus est, a fronte brevius quam par esse. Ibi venditor, ne non procederet contractus, negat id esse pallii vitium, sed crumenam turgidam efficere, ut ea parte offenderet brevitas. Quid multa? Sacrificus deponit crumenam: denuo contemplantur. Ibi impostor averso sacrifico crumenam arripit, ac semet in pedes coniicit. Sacerdos cursu insequitur ut erat palliatus, et sacrificum venditor. Sacrificus clamat, Tenete furem: venditor clamat, Tenete sacrificum: impostor clamat: